- GRATIAE
- I.GRATIAEPortus, Haure de Grace, urbs permunita, cum valida arce, in Norm. Vide Portus Gratiae.II.GRATIAEvocatae sunt a Latinis, quae a Graecis Charites, aliorum parentum filiae ab aliis scriptoribus creditae sunt. Hesiod. in Theogonia illas ex Eurynome Oceani filia, et e Iove natas esse tradidit in his versibus.Τρεῖς δὲ οἱ Εὑρυνόμη Χάριτας τέκε καλλιπαρήους,Ω᾿κεανοῦ κούρη πολυήρατον εἶδος ἔχου???α,Α᾿γλαΐην, καὶ Εὐφροσυν´ην, Θαλίην τ᾿ ἐρατεινην´.Orpheus vero in Hymno quodam in laudem Charitum composito, non Eurynomes, sed Eunomiae et Iovis filias esse ait, in his:Δεῦτέ μοι, ὦ Χάριτες μεγαλώνυμοι, ἀγλαότιμοι,Θυγατέρες Ζηνός τε καὶ Εὐνομίης βαθυκόλπου,Α῾γλαΐη τε, Θάλεια, καὶ Εὐφροσυν´η πολύολβεΧαρυοσυν´ησ γενέτειραι.Alii Iovis et Autonoes illas filias esse tradidêrunt, nominarumtqueve Pasitheam, Euprosynen et Aegialen. Antimachus, antiquissimus poeta, illas Aegles et solis filias esse censuit. Alii duas tantum putarunt, Clitan et Phaenam. Alii Auxo et Hegemonem, ut ait Paus. in Boeoticis: Suadela etiam a nonnullis inter Gratias numeratur. Communior munior tamen sententia est, quod tres fuerint, ut in hoc versu testatur Meleager,Τριςςαὶ μὲν Χάριτες, τρεῖς δὲ γλυκυπάρθενοι Ω῞ραι.Iuguntur una fere semper a poetis. Horat. Carm. l. 3. Od. 7. v. 5.Gratia cum nymphis geminisque ssororibus audetDucere nuda choros.Musaeus,——— Οἰ δὲ παλαιοὶ,Τρεῖς Χάριτας ψεύσαντο πεφυκέναι ———Pulchricomas vocat Homer. Hymno in Apollinem:Αὐτὰρ ἐϋπλόκαμοι Χάριτες καὶ ἐΰφρονες Ω῞ραι.Horat. illas solvisse zonas inquit, zonâ autem vestitas eas fuisse innuit: Carm. l. 1. Od. 30. v. 5.Fervidus tecum puer et solutisGratiae zonis, properentque Nymphae.Idem Carm l. 1. Od. 4. v. 6.Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes.Hae igitur cum vestibus operirentur antiquitus, vel quia turpe esset aspectu nudas mulieres sine vestibus conspici, vel quia brumae frigora formidarent, incidêrunt in recentiores tamquam in latrones, a quibus spoliatae sunt, et aufugere ex orbe terrarum coactae, testante poetâ.Ω῎χετο μὲν Πίςτις μεγάληθεὸς, ᾤχετο δ᾿ ἀνδρῶνΣωφροσυν´η, Χαριτέστ᾿; ὦ φιλε, γην̑ ἔλιπονNic. Lloydius. de templo Gratiarum vetustissimo apud Orchomenios, in quo Saxorum specie colebantur, apud Paus. l. 9. Vide infra suo loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.